monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 65
{XL} Genista quoque vinculi usum praestat, floris apibus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos factitari docuerim, et numquid hanc designaverit Homerus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum enim fuisse Hispanum Africanumve spartum in usu certum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem nomine appellant, in follivulis passiolorum modo nascens purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae mulsae cyathis III ieiunis.